Аккорды
Тон: 0
Шрифт: 13
AmEEAmΟmnia mūtantur, nihil interit: errat et illincAmEEAmhūc venit, hinc illūc, et quōslibet occupat artūsCDEAmEAmspīritus ē-que ferīs humān(a) in corpora trānsitCDEAmEAmin-que ferās noster, nec tempore dēperit ūllō,AmEEAmut-que novīs facilis signātur cēra figūrīsAmEEAmnec manet ut fuerat nec fōrmam servat eandem,CDEAmEAmsed tamen ips(a) eadem (e)st, animam sīc semper eandemCDEAmEAmesse, sed in variās doceō migrāre figūrās.AmEEAmErgō, nē pietās sit victa cupīdine ventris,AmEEAmparcite, vāticinor, cognātās caede nefandāCDEAmEAmexturbār(e) animās, nec sanguine sanguis alātur!CDEAmEAmexturbār(e) animās, nec sanguine sanguis alātur!AmEEAmEt quoniam magnō feror aequore plēnaque ventīsAmEEAmvēla dedī: nihil est tōtō, quod perstet, in orbe.CDEAmEAmCūncta fluunt, omnis-que vagāns fōrmātur imāgō;CDEAmEAmipsa quoqu(e) assiduō lābuntur tempora mōtū,AmEEAmnōn secus ac flūmen; nequ(e) enim cōnsistere flūmenAmEEAmnec levis hōra potest: sed ut und(a) impellitur undāCDEAmEAmurgēturque prior veniente urgetque priōrem,CDEAmEAmtempora sīc fugiunt pariter pariterque sequunturAmEEAmet nova sunt semper; nam quod fuit ante, relictum (e)st,AmEEAmfitque, quod haud fuerat, mōmentaque cūncta novantur.CDEAmEAmet nova sunt semper; nam quod fuit ante, relictum (e)st,CDEAmEAmfitque, quod haud fuerat, mōmentaque cūncta novantur.